Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 13: Versus 1

Omnis anima.AUG. Expositio prop. 720 ex epist. ad Rom.Quod ait Apostolus hic rectissime admonet, etc., usque ad tamen omnis homo subditus sit superiori se.Non est enim potestas.Potestas est a Deo; sed quae a Deo sunt, ordinata sunt; ergo potestas est ordinata. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, de bona potestate patet, quod eam perfecit Deus. Rationabiliter de mala videri potest, dum et boni per eam purgantur, et mali damnantur, et ipsa in deterius praecipitatur. Et scias, quod nomine potestatis interdum accipitur potestas ipsa, quae datur alicui a Deo, aliquando ipse homo habens potestatem; quod diligens lector distinguat.Quae autem sunt, a Deo ordinata sunt.Id est, rationabiliter a Deo disposita, unde:Deus potentes non abjicit, cum et ipse potens sitJob. 36..GREG.Deum quippe imitari desiderat, qui fastigium potentiae, etc., usque ad quia nequaquam justa potentia, sed actio prava damnatur.
(* Traductions européennes)